- MINA
- MINAGallis la Mine, arx Guineae, in ora aurea. Permunita, in colle, cum portu capaci, sub Hollandis, ab A. C. 1637. cum Galli ibi habuerint antea coloniam, ab A. C. 1383. et Lusitani ibi arcem exstruxerint, A. C. 1482. Vide Arx S. Georgii de Mina. Item duo Africae fluvii. MINA pecuniariae rei summa apud Graecos celebris, quemadmodum et Talentum. Erat autem vel Maior, centum drachmarum: vel Minor, quinque et septuaginta, Agric. quarum illa Anglis facit, fifty eight shillings four pence sterling. Sicuti decem Minae, 29. pounds, 3. shillings, 4. pence. Centum Minae, 291. pounds, two nobles or a mark. Sic et erat Talentum minus 60. Minarum Atticarum, maius verô 80. Ita quidem post Solonis aetatem, antea namque Minarum singulae 75. drachmas habebant, teste Prisciano. Ratione metalli, Mina fuit vel auri, quae quantitate argenti 100. drachmas, atque adeo centum ἡμιχρύσους, quinquaginta χρυσοῦς seu aureos Graecorum nummos efficiebat, idem quod Stater aureus, teste Polluce: vel argenti, quae 100. faciebat denarios seu 50. didrachma ex argento. Praeter Atticas Minas, quae celebriores, fuit et Aeginaea, quae fecit 166. drachmas et 4. obolos, qui respondent uncialibus Belgicis 20. Drachma enim Aeginaea, cum 10. haberet obolos Atticos, sex Aegineticae drachmae decem Atticas valuerunt. Vide Ioh. Frider. Gronov. de Pecunia vet. passim. Est et Mina medica, quae habet uncias 16. Libra uncias 12. Uncia drachmas 8. Drachma scrupula 3. Scrupulum obolos 2. Obolus semiobolos 2. Semiobolus siliquam unam cum dimidia. Siliqua grana 40. ita simul et monetae et ponderis genus fuit. Fr. Gouldmannus Dict. Lat. Angl. Vide et infra Stater.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.